monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 92, 3
Haec et huiuscemodi sub nomine Monachorum quidam sentientes, et docentes in monasteriis versabantur. Cumque indigne ferrent, auctorem tanti mali cum suo errore damnari, quosdam inopes et servos spe gulae sollicitatos suo iunxere comitatui, et facto cuneo, sedenti in Alexandria vim facere conati sunt; volentes causam Isidori, quem nos propter verecundiam, et Ecclesiae disciplinam Episcoporum iudicio servabamus proferre in medium, et auribus ethnicorum dictu pudenda ingerere, ut seditio et turbae contra Ecclesiam miscerentur; quorum consilia destruxit Deus, sicut Achitophel . Omnis autem conatus eorum hic erat, ut sub nomine Isidori, haeresim defenderent; qui multis Episcopis propter varias causas a communione Sanctorum fuerat separatus. Interim mulier, et filius eius adolescens ab his producitur in medium, et in loco urbis celeberrimo, quem ni fallor Genium vocant, collocantur. Clamitant quidquid in nostram invidiam esse credebant, Gentilium contra nos populos concitantes, ea quae aures Infidelium libenter audirent. Inter quae et destructionis Serapii, et aliorum Idolorum, eos qui in fugam admonentes, vociferantur. Non sic in iura templorum in Nitriae monasteriis. Haec autem universa faciebant, putantes sic turbas iungi Infidelium, et Isidorum Episcoporum iudicio eripi; ne cum matre audiretur, et puero, et nobis invidiam concitarent, qui volebamus eum, praesentibus Clericis, et fideli populo in Ecclesia, patienter audiri, et servari in persona eius cum omni timore Dei, et mansuetudine Ecclesiasticam regulam. Neque enim inimici eius sumus, nec in aliqua re tam illum, quam paucos servos atque fugitivos, qui eius negotii socii sunt, laesimus; sed Dei timorem et normam rigoris Evangelici familiaritati pristinae et necessitudini praetulimus . Qui cum accersitus esset ad quaestionem coram Episcopis, et omni clero negotium dicere , et crebrius vocaretur ad causam, coepit subterfugere, et differre diem ex die: illa videlicet spe, ut multorum sermo narrabat, quod paulatim mulieris silentium redimeret. Et hoc faciens, sanctorum fratrum animos vulnerabat. Quis enim ambigit , fiduciam bonae esse conscientiae; fugam autem, et dissimulationem, ut parcius loquar, et aperte proferam quod sentio, apud plerosque genus confessionis iudicari? Praesertim cum grave ei mulier datis libellis crimen impingeret, et hoc per populos iactaretur, illum magnopere agere, ut quolibet potius genere, quam Episcoporum iudicio res finem acciperet. Quae mulier, ignorante me, amicorum eius studio, et in albo viduarum descripta est, ut refrigeriis eleemosynae dolorem vulneris solaretur. Quod postquam a quodam Diacono didici, qui intrepidus nuntiabat, mulierem scriptam in viduarum numero, ut taceret, quod obiecerat: illico per multos Isidoro indicem prodidi, et monui, ut Episcoporum se iudicio praepararet, muliere dumtaxat a caeterarum consortio separata, donec causae videremus eventum. Neque enim fas erat, eam Ecclesiae opibus sustentari, quae tantum crimen aut dixisset temere, aut tacuisset. Iste est signifer haereticae factionis. Hoc utuntur duce vel locupletissimo si, quos in exordio epistulae descripsimus: qui possit praebere cibos, et peregrinationis eorum incommoda sustentare. Ubi furor, et caedes necessariae sunt, nullius alterius indigent auxilio; ubi expensae et sumptus varii, nihil largitore accommodatius.